Privacy

Erat ea tempestate romae numida quidam, nomine massiva, gulussae filius, masinissae nepos, qui quia in dissensione regum iugurthae adversus fuerat, dedita cirta et adherbale interfecto, profugus ex africa abierat. Huic spalbinus, qui proximo anno post bestiam cum minucio rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe masinissae sit iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum numidiae senatu petat. Avidus consul belli gerendi movere quam senescere omnia malebat ipsi provincia numidia, minucio macedonia evenerat quae postquam massiva agitare coepit, neque iugurthae in amicis satis praesidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat